monumenta.ch > Plinius > sectio 160

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 160
{XLVII} grata tomento mensas odore percurrit in rusticis dapibus. semel sata diutina aetate durat. congruit puleio, cuius natura in carnariis reflorescens saepius dicta est. haec quoque servantur simili genere, mentam dico puleiumque et nepetam. condimentorium tamen omnium, quae fastidiis . . ., cuminum amicissimum.